- PROXENETA
- PROXENETAconciliator, mediator est; Apud Hebraeos; per Internuntium sive Proxenetam, quem Gap desc: Hebrew seu Apostolum nuncupant, sivevir, sive Pater, antefinitam potestatem patriam; sive puella, postquam erat suae, Sponsalia inibat. Nec solum eius potestas, ubi nomen sive Sponsi, sive Sponsae futurae, ei designaretur, locum habuit: Sed et ut Sponsum Sponsamque ipse pro lubitu suo seligeret, si praescripta ei esset potestas, legitima habebatur; verum stricte admodum observanda. Et quidem instrumentum, quô Proxenetae potestas mandari solita est, nuncupant, Instrumentum seu libellum potestatis coniugii contrahendi. Formula Proxenetae viri erat, Ecce tu Sponsa sis N. hôc nummulô, aut libellô. Ubi feminae Proxeneta aderat, futurus Sponsus dicebat, Ecce N. cuius tu internuntius es, Sponsa mihi fit, aut Spondesne eam mihi? Cui respondebat Procurator, Despondes eam tibi, aut do eam tibi, aut id genus aliud simile. Quemadmodum autem minime insciente puellâ, ubi suae erat potestatis, scribendus erat libellus Sponsalitius, ita nec insciente sive Patre, sive Proxenetâ, ubi eorum alteruter partes puellae sustinebant, etc. Ioann. Seldenus, Uxor. Ebraic. l. 2. c. 3. officium Proxenetae, dicitur Proxeneticum, ff. de Proxenet. l. 1. et 2. de arris Proxeneticis, vide supra. At Proxeni, apud Athenienses, magistratus nomen, de quo vide supra voce Peregrinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.